carmina libraria Ambrosius, opera, edidit Iohannes Amerbach

Testo base di riferimento: Basileae, Iohannes de Lapide, 1492


Quid tibi sancta fides pater o memorande rependet

      Quam tua collustrant scripta decora nimis?

Per te caesaribus vivendi norma beate

      Praescripta est multis christicolisque bonis.

5

Plurima certe tuis debet veneranda libellis

      Religio infractam quod facis esse fidem.

Haeretici exhorrent merito venerabile nomen.

      Ambrosii, quorum malleus ipse fuit.

Nec potuere quidem verbum mutare maligni

10

      Illius ex scriptis dogmatibusque viri.